Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 28-4
Unproofread scanNot analysed yet
Equos imprimis velocissimos producit, &quibus similes vix alibi toto orbe reperias, unde Antiquitas à vento genitos existimabat. Andalusia, Granada, Valentia, Estremaedura, fertiliores provinciae sunt. Aragenia, Castalia, Biscaza, Gallicia, propter lapidosum atque arer osum solum steriliores habentur: Fumina sunt, Tagus, Anas, Iberus. Aas per aliquot millia passuum à terrâ absorbebatur, donec iterum emergat. Hinc vulgò dicitur, Hispariam maximum totius orbis terrarum pontem habere. INCOLAE. Hispani omnium gentium superbissimi, singularem quandam, &ridiculam exteris gravitatem affectant. Hinc aliis ferè nationibus universis exosi atque intolerabiles redduntur. Ingenio sagaci, &ad Rempubl. gerendam, in illis gentibus, quae servitutem pati possunt, aptissimi. Cùm duo simul versantur, utcunque ex infimâ plebe sint, de Republica &rebus seriis vuntur; quâ ratione hostes debilitari, Majestas Regis augeri queat: Actiones ipsorum lentae sunt atque constantes, nihil temeritati, cuncta judicio tribuunt. Vestitu imprimis magnifico utuntur, &in eam rem omnes ferè opes impendunt, Victu tenuißimo contenti, si de proprio solvendum sit, at, ubi alienis sumtibus aluntur, voracissimi atque delicatissimi. Literis parùm incumbunt, &rari in tanta gente mediocriter docti, in Religione suâ admiraculum superstitiosi, &ejus praetextus ambitionem suam &crudelitatem palliare solent.