# Orbis politicus 28-4

Georg Horn, Orbis politicus, AFRICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/28-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/28-4

Equos imprimis velocissimos producit, & quibus similes vix alibi toto orbe reperias, unde Antiquitas à vento genitos existimabat. Andalusia, Granada, Valentia, Estremaedura, fertiliores provinciae sunt. Aragenia, Castalia, Biscaza, Gallicia, propter lapidosum atque arer osum solum steriliores habentur: Fumina sunt, Tagus, Anas, Iberus. Aas per aliquot millia passuum à terrâ absorbebatur, donec iterum emergat. Hinc vulgò dicitur, Hispariam maximum totius orbis terrarum pontem habere. INCOLAE. Hispani omnium gentium superbissimi, singularem quandam, & ridiculam exteris gravitatem affectant. Hinc aliis ferè nationibus universis exosi atque intolerabiles redduntur. Ingenio sagaci, & ad Rempubl. gerendam, in illis gentibus, quae servitutem pati possunt, aptissimi. Cùm duo simul versantur, utcunque ex infimâ plebe sint, de Republica & rebus seriis vuntur; quâ ratione hostes debilitari, Majestas Regis augeri queat: Actiones ipsorum lentae sunt atque constantes, nihil temeritati, cuncta judicio tribuunt. Vestitu imprimis magnifico utuntur, & in eam rem omnes ferè opes impendunt, Victu tenuißimo contenti, si de proprio solvendum sit, at, ubi alienis sumtibus aluntur, voracissimi atque delicatissimi. Literis parùm incumbunt, & rari in tanta gente mediocriter docti, in Religione suâ admiraculum superstitiosi, & ejus praetextus ambitionem suam & crudelitatem palliare solent.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
