# Orbis politicus 29-3

Georg Horn, Orbis politicus, POLICUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/29-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/29-3

POLICUS. §. 2. Sed cùm Regis Galliae hanc armatam Reformatorum libertatem sibi formidolosam esse existimarent, atque regnum in regno diutiùs tolerare nollent, svasu inprimis Cardinalis Richelii Urbes fiduciariae Reformatis fuerunt ereptae. Unde ingens per Galliam bellum, quod tandem memorabili obsidione Rupellae, & stupendâ ejus expugnatione Anno 1628. fuit finitum. Nulla obsidio famosior, ac quicquid artium & machinarum in bello unquam usurpatum fuit, ad solam Rupellam vix sufficiebat expugnandam. Nitebantur Rupellani non tàm suis viribus, quàm auxilio & favore occulto vicinorum Regum. Inprimis Angli, perpetuò Gallis infensi, Rupellam obsidione liberandam censebant, non tàm studio religionis, quàm quod Galliam factionibus inter se distractam vellent, neque conveniret vicinis Regibus concordem esse Galliam. Ipse Rex Hispanus, quanquam aliàs acerrimus religionis reformatae per secutor, clanculum tamen favebat Rupellanis, & cum Marchio Spinola, Hispanicarum copiarum in Belgio Dux, tùm fortè obsidionem Rupellae, & immensas illas moles, quibus ipsi Oceano claustra fuissent injecta, spectâsset, miratus Gigantes illos ausus, cùm in Hispaniam venisset, in consilio Regis perpetuò ursit, Rupellum obsidione esse liberandam. Sed Hisp. sperabant Anglos hoc opus perfecturos, qui duplici classe instructâ bis conati fuerant perfringere aggeres Gallorum, semper turpiter repulsi, pristinam gloriam, quam in Galliâ acquisiverant, miserunt. Ita tandem magnanima illa Rupella fame potius, & extremâ miseriâ, quàm oppugnantium virtute succubuit, ac factâ deditione, Regis gratiae se submisit, Rupellae graviori inflictâ poena, nisi quod ad instar Carthaginis moenia & munimenta solo aequata, ac ipsa Urbs hactenus inexpugnabidis, omnibus muris nudata fuit. §. 3.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
