# Orbis politicus 29

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE IMPERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/29

Classes Turcarum sunt tres, Constantinopolitana, Africana, & Aegyptia. §. 1. Turcarum navalis potentia non est adeò magna, & ipsorum naves ac remiges rudis materiae ac bellandi imperiti sunt. Hinc Turcia facillimè debellari potest mari, quemadmodum Respublica Veneta terrestri bello impar Turcis, jam ultra vigesimum annum ipsorum vires sustinuit. §. 2. Unicum tamen est, quod milites Turearum contra omnes hostes solet animare firmissima persvasio de fatali mortis termino, quem cujuscunque hominis in lucem prodeuntis fronti inscriptum credunt, & qui nullâ ratione evitari possit. Hâc Stoicâ fiduciâ animati neque pestilentiam metuum, neque ullum periculum subterfugiunt, certi se non perituros ante fatalem illam & inevitabilem horam. Accedit & alterum ad audaciam augmentum, quod quicunque in praelio occumbunt, eos omnes beatos fore, ac rectà in paradisum migrare credant. VI. Illicitum est, inter Turcas de Religione disputare. Praeses sive Supremus Pontifex vocatur Mufdi, quasi dicas Interpres religionis. Hujus

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
