Latin
GEORGI HORNI
Georg Horn, Orbis politicus 3
Unproofread scanNot analysed yet
DE POLITIIS. I. Politiae sunt Triplices, Imperia, Regna, Respublicae. Istinctio inter Imperia &Regna est potius nominalis sive titularis, quam realis vel auctoritativa. Imperia propriè vocantur quae plura Regna sub se comprehendunt: ideoque Imperator debet esse Rex Regum, &Reges sibi aliquos subjectos habere. Regnum propriè est, quod subjectos sibi habet plures Duces &Principes: sicut Princeps propriè dicitur, qui sub se habet plures Comites. Comes plures Barones. Baro plures nobiles. Nobilis plures rusticos. II. IMPERIA sunt Germanico-Romanum, Turcicum, Rußicum, Persicum, Habassenum, Fez Maroccanum, Mogolicum, Tartarico-Sinicum: REGNA praecipua sunt, Hispania, Gallia, Britannia, Scandia, Polonta, India. RESPUBLICAE Majores sunt tres. Veneta, Helvetica, Belgica. Minores totidem: Ragusa, DanLucca Geneva. Dantur quidem plura Imperia, Regna &Respublicae; sed illae sunt vel minoris momenti, &dependent ab his, quae commemorata sunt, vel ab Europaeorum conversatione &ratione Status penitus seclusa sunt: ita ut illorum in Politica, nulla ratio haberi possit.