# Orbis politicus 3

Georg Horn, Orbis politicus, GEORGI HORNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/3

DE POLITIIS. I. Politiae sunt Triplices, Imperia, Regna, Respublicae. Istinctio inter Imperia & Regna est potius nominalis sive titularis, quam realis vel auctoritativa. Imperia propriè vocantur quae plura Regna sub se comprehendunt: ideoque Imperator debet esse Rex Regum, & Reges sibi aliquos subjectos habere. Regnum propriè est, quod subjectos sibi habet plures Duces & Principes: sicut Princeps propriè dicitur, qui sub se habet plures Comites. Comes plures Barones. Baro plures nobiles. Nobilis plures rusticos. II. IMPERIA sunt Germanico-Romanum, Turcicum, Rußicum, Persicum, Habassenum, Fez Maroccanum, Mogolicum, Tartarico-Sinicum: REGNA praecipua sunt, Hispania, Gallia, Britannia, Scandia, Polonta, India. RESPUBLICAE Majores sunt tres. Veneta, Helvetica, Belgica. Minores totidem: Ragusa, DanLucca Geneva. Dantur quidem plura Imperia, Regna & Respublicae; sed illae sunt vel minoris momenti, & dependent ab his, quae commemorata sunt, vel ab Europaeorum conversatione & ratione Status penitus seclusa sunt: ita ut illorum in Politica, nulla ratio haberi possit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
