Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 30-3
Unproofread scanNot analysed yet
Alexunder, Philippi filius, i rerum gestarum magnitudine Magnus cognominatus, regnum Macedoniae cum Ducatu Graeciae &bello Persico suscepit: tumque se ipsi Thebani opponerent, captam Urbem funditus delevit, occisis Thebanorum nonaginta millibus. Inde cum exercitu triginta millium in Asiam trajecit, ac Darium Codomannum tribus magnis praeliis, ad Issum, ad Ar bella, sive Cangamela, superavit; &fulguris instar horribili celeritate universam Asiam perdomuit, &lissimam Monarchiam, quae Macedonica sive Graeca dicitur, condidit. Obiit anno aetatis tricesimo secundo, Imperii duodecimo, veneno nacatus à Cassandro. Post ejus excessum Philippus Aridaeus frater aliquandiu Imperio praefuit: sed titulo tantùm, omni penes exercituum Duces potestate. Inde constituti liberorum Alexandri tutores, Perdiceas, Pithon, Antipater &Polyperchan, sub quibus totum Imperium Macedonicum civilibus bellis exhaustum &confusum fuit, in quibus ferè omnes Duces, unà cum Olympiade matre, Roxane uxore, Hercule, Alexandro &Cleopatra, liberis Alexandri perierunt: ita, omni ejus posteritate deletâ, Imperium in amplissima regna, Asiae, Aegypti, Syriae, Thraciae &Macedoniae dilaceratum fuit. Verùm Regnum Asiae &Thraciae mox destructum fuit, ut tria tantùm remanserint. Aegypti, Asiae &Macedoniae.