# Orbis politicus 30

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE IMPERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/30

Neque aliâ ratione potentior evasit Turca, quam quod Rex Hispaniae omnes Judaeos & Mauros ex suis Regnis A. C. 1609. proscripsit: tùm enim plus quam 120000. in Afric. & ditiones Turcicas migrarunt, simulque artes Europaeas, praesertim militares & mechanicas, Turcas docuerunt. VIII. Desciscentibus à fide Christianis omnes dignitates patens. §. 1. Quanquam Turcae neminem cogant ad suam religionem, variis tamen artibus, sed praecipuè spe praemiorum, dignitatum, ac divitiarum, innumeros Christianos spontè ad se pelliciunt.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
