Latin
ELECTORALES
Georg Horn, Orbis politicus 31-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hâc ergò ratione sopita fuit diuturna illa lis inter domum Bavaricam &Palatinam, pro Electoratu, quae duraverat inde usque à tempore Ludobici IV. Imper. qui in favorem suae Familiae per transactionem Ticinensem Anno 1336. introduxerat alternationem inter Palatinos &Bavaros, ut Electoratus ab unâ familiâ ad alteram alternatim rediret. Sed eam, ut iniquam, iterum abrogavit Carolus IV. in aurea Bullâ. II. Bavarus Vicariatum exercet. Mortuô Ferdinando III. Imperatore, Elector Bavariae Vicariatum exercere voluit, contradicente Electore Palatino. De hac controversiam nihil adhuc definitum est, utraque parte suum lus vel praes cisionem scriptis allerente. III. U. tinIII. Utuntur jure Primogeniturae. Idque à temporibus Alberti V. fratribus minoribus regiones sine regalibus concedunt. IV. Regimen exercetur Monachii, Ambergae, Straubingae &Burckhausae. Monachium enim sedes Electoris. Reliquae regiminum particularium. Amberga Palatinatus superioris. Buroghausa inferioris.