Latin
AMERICA
Georg Horn, Orbis politicus 31-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe gentes Americanae omnes, velut seclusae a cultiori humanitate, barbaram immanitatem per multa secula exercuêre. Nudi, velut Bruta pecora, distributi in familias, degebant. Nulla Religo, nisi plusquam detestandae, Literas ignorabant, &in tàm vasto terrarum spatio, inque innumerabili hominum multitudine, duo tantùm reperta sunt Imperia; eaque non ad nodum antiqua. Unde illa hominum multitudo, quibus primùm viis ad incognitam nob. S terram devenerit, ambiguè disseritur: Sed ex Asia Septentrionali, nondum exploratâ nostris temporibus, quae vel cum America jungitur, vel exiguo freto ab eâ distinguitur, atque etiam ex Africâ &Europa casu vel consilio primos incolas eò venisse, ipsa ratio credere svadet; Long tudo Americae inter fretum Anian, &fretum Magellanicum, continet 2300. Latitudo maxima 1300. circiter milliaria. Divisio. Dividitur in Septentrionalem &Australem. Septentrionalis. Septentrionalis complectitur Novam Franciam, quae nunc nova dicitur Britannia; Novam Sveciam, Novun Belgium, Virginiam; Floridam, Calitaniam &Novam Hispaniam. Noca Francia.