# Orbis politicus 31-6

Georg Horn, Orbis politicus, AMERICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/31-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/31-6

Quippe gentes Americanae omnes, velut seclusae a cultiori humanitate, barbaram immanitatem per multa secula exercuêre. Nudi, velut Bruta pecora, distributi in familias, degebant. Nulla Religo, nisi plusquam detestandae, Literas ignorabant, & in tàm vasto terrarum spatio, inque innumerabili hominum multitudine, duo tantùm reperta sunt Imperia; eaque non ad nodum antiqua. Unde illa hominum multitudo, quibus primùm viis ad incognitam nob. S terram devenerit, ambiguè disseritur: Sed ex Asia Septentrionali, nondum exploratâ nostris temporibus, quae vel cum America jungitur, vel exiguo freto ab eâ distinguitur, atque etiam ex Africâ & Europa casu vel consilio primos incolas eò venisse, ipsa ratio credere svadet; Long tudo Americae inter fretum Anian, & fretum Magellanicum, continet 2300. Latitudo maxima 1300. circiter milliaria. Divisio. Dividitur in Septentrionalem & Australem. Septentrionalis. Septentrionalis complectitur Novam Franciam, quae nunc nova dicitur Britannia; Novam Sveciam, Novun Belgium, Virginiam; Floridam, Calitaniam & Novam Hispaniam. Noca Francia.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
