Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 34-4
Unproofread scanNot analysed yet
DREIS GERMANIA. Germania in Europare. gionum ferè maxima, sicut Imperis dignitate tem sibi vindicat atque Primatum: ita terrarum fertilitate ac amoenitate nulli Regionum quidquam cedit. Olim quidem tristis atque aspera, coelo soloque inamoena, sylvis ac paludibus faeda, gentium immanitate barbara: at hodiè adeo exculta, urbibus oppidisque exornata, ut Italiae nihil quicquam concedat non alia Regio majoribus &pluribus irrigus fluminibus, quorum quidem praecipua duo, Rhenus atque Danubius: caeterorum innumerabilis multitudo. In tàm vastâ Regione vix sterilis gleba datur, &si quando arenae aut saxosum solum, industria hominum, cogitur esse fertile. Sylvae magnam partem longitudine temporum excisae montes collesque vitibus &agris exornati, ut vini &frumenti ad totius Europae satietatem abundantia producatur. Regio praesertim interior magnam partem montosa: quae mari proximat, in campos atque planitiem diffunditur. Sed ipsi monte incredibilem metallorum copiam producunt, &quo asperiores sunt, eò praestantius aurum, argentumve illis reperitur. INCOLAE. Germani in universum robore corporis, &animi fortitudine, plerasque gentes vel aequant, vel etiam superant.