# Orbis politicus 34-4

Georg Horn, Orbis politicus, AFRICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/34-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/34-4

DREIS GERMANIA. Germania in Europare. gionum ferè maxima, sicut Imperis dignitate tem sibi vindicat atque Primatum: ita terrarum fertilitate ac amoenitate nulli Regionum quidquam cedit. Olim quidem tristis atque aspera, coelo soloque inamoena, sylvis ac paludibus faeda, gentium immanitate barbara: at hodiè adeo exculta, urbibus oppidisque exornata, ut Italiae nihil quicquam concedat non alia Regio majoribus & pluribus irrigus fluminibus, quorum quidem praecipua duo, Rhenus atque Danubius: caeterorum innumerabilis multitudo. In tàm vastâ Regione vix sterilis gleba datur, & si quando arenae aut saxosum solum, industria hominum, cogitur esse fertile. Sylvae magnam partem longitudine temporum excisae montes collesque vitibus & agris exornati, ut vini & frumenti ad totius Europae satietatem abundantia producatur. Regio praesertim interior magnam partem montosa: quae mari proximat, in campos atque planitiem diffunditur. Sed ipsi monte incredibilem metallorum copiam producunt, & quo asperiores sunt, eò praestantius aurum, argentumve illis reperitur. INCOLAE. Germani in universum robore corporis, & animi fortitudine, plerasque gentes vel aequant, vel etiam superant.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
