# Orbis politicus 34

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE IMPERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/34

Duo bella maximè horrent Tureae, Persicum & Hungaricum. Persicum ob longinquitatem & asperitatem locorum. Hungaricum propter crebras. arces, loca munita, & bellandi genus Turcis inassuetum. Germani enim plerumque sclopetis bella gerunt, Turcae acinace. XIV. Ruina Imperii Turcici à Janizaris frustra speratur. Nihil magis metuendum est Imperatoribus Turcarum quàm enormis illa potestas, multitudo & insolentia Janizarorum, qui more Praetorianorum apud Romanos viventes, totum Imperium in sua manu situm esse putant. Hinc frequentissimè apud Imperatores suos tumultuantur, atque illis pecuniam, vel vitam etiam praecipuorum ministrorum, pro lubitu extorquent. Sed hactenus manus abstinuerant ab ipsis Imperatoribus, donec tandem A. C. 1622. ausi fuerunt Imperatorem suum Osmanem II. publicè tanquam nefarium latronem strangulare, & novum Imperatorem in ejus locum eligere. Hoc exemplum repetierunt. A. C. 1648. cum Imperatorem Ibrahimum II. simili exemplo strangulârunt, ac in ejus locum elegerunt illum, qui hodie in perat, Muhammedem IV. §. 2.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
