Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam intolerabilis litentia sit lanizarorum, frustra tamen per illos speratur eversio Imperii Turcici, quia sunizari non destructionem Imperii, sed tantùm Imperatorum quaerunt. XV. Turcam Germaniam Superaturum incredibile. Jactantur quidem Prophetiae, jam inde usque à 100. annis Turcam cum suis copiis ueque ad Rhenum perventurum, atque equos suos Coloniae Agrippinae aquaturum. Sed cmnia illa hactenus falsa deprehenduntur, neque credibile humanitùs videtur, Turcas per regionem adeò munitam &asperam penetrare posse. XVI. Turcarum Imperium duraturum Sidetur ad finem mundi. Neque obstat illud, quod sit Imperium Zrannicum ac violentum. Nam ab internis hostibus nihil ipsi est metuendum, neque etiam ab Externis propter magnitudinem. Ita igitur ejus Imperium quoque duraturum ad inem mundi usque credibile videtur.