Latin
REGNI AEGYPTI
Georg Horn, Orbis politicus 35-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus successor Prolemaeus Lathyrus triginta millia Judaeorum secus Jordanem occidit, &superstites caesorum carnibus vesci coegit. Post hunc Ptolemaeus Auletes, quem regno pulsum Cn. Pompejus restituit. Hujus filius Ptolematis Dionysius Pompejum occidit, &in bello contra Julium Caesarem, aquis in loricâ aureâ subn. ersus periit, fuitque ultimus Aegyptiorum RexEi successit Soror Cleopatra, famosum illud scortum, quae Marco Antonio nupsit, &abAugusto ad Actium, Epiri promontorium, navali praelio victa ac capta, seipsam morsu aspidum, ne viva in triumpho duceretur, interfecit. Ita Aegyptus ab Augusto in Provinciae formam redacta fuit. Haec fuerunt praecipua Graecorum post Alexandrum Magnum regna. Erant &minora aliquot, ut Pergamenum, quod &Asiae mireris, Bithyntae, Cappadociae, Ponti, Arme"c, omnium autem amplissimum &potentissimum Parthorum, fundatum à quodam Arsace, cujus Successores commum nomine Arsacidae dicebantur, quorum perpetua contra Indos, Syros, &postea Romanos, fuerunt bella. Ex his celebriores fuerunt Mithridates Arsaces.