Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 36-5
Unproofread scanNot analysed yet
Rarè in seditiones ac bella exardescunt, sed ubi semel exarserint, longa eos tempestas, &digua viris ira exercet, &arma semel sumta vix deponere sciunt. Intet tot virtutes unico &veluti proprio dehonestantur vitio, quod ebrietati (suprà, quàm dici potest) plerunque indulgeant; Nihil vel publicè vel privatim rectè peragi posse putant, nisi quod inter pocula tractatur, &illud vitium praecipuè Saxonum genti familiare est. Illa demùm fides inviolabilis existimatur, quae inter comessationes sancita est. Divisio. Dividitur Germania in decem circulos, sub quibus plurimi continentur Principatus atque Comitatus. Circulus primus est Franconia, ubi Bamberga Wurtzburgum, Noriberga, Svveinfurtum.