# Orbis politicus 37

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE IMFERIO RUSSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/37

Omnes igitur Rusii Magnates pariter & plebs durissimâ servitute premuntur, neque aliud regimen naturae ipsorum convenit: nam veluti pisces, quos Asellos vocamus, non sapiunt, nisi multis plagis contusi: ita Russus non fungetur suo officio, nisi fustibus adactus: bona libertaris ignorat. Et gravissima apud eos servitus est carere Domino. Sunt enim ex illo hominum genere, quos Aristoteles vocavit Natura servos; ideoque quò duriores dominos nanciscuntur, eò magis obediunt; Etiam uxores amorem maritorum suorum aestimant ex multitudine plagarum. §. 2. Ipse autem Imperator, veluti Deus aliquis terrestris colitur: illum omnia scire, omnia posse credunt Russi: ab eò citam suam, suas opes, suam sanitatem derivari, stolida Simplicitate credunt. Voluntas & Verba Principis suprema lex sunt: nec secus ei obediendum censent, quàm Deo immortali. III. Hoc Imperium conservatur Ignorantia literarum, unione religionis, & prohibitione Peregrinationis. §. 1. Omnes Rußi sunt homines stupidi & ignari artis, atque scientiarum. Hinc Scholas in tanto Imperio nullas habent, nisi Alphabetarias. vias: legere & scribere posse supremum Russicae sapientiae est fastigium.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
