# Orbis politicus 38

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE IMFERIO RUSSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/38

Et hoc ideò fit, ne quisquam Imperatore doctior evadat. Solus enim Imperator omnia scire debet, reliqui nihil, quòd si quis plus scire velit, ille tanquam perturbator Reipublicae, capite plectitur. §. 2. De Religione inter Russos non licet disputare. Hinc nullae inter eos Sectae: idem onones sentiunt, credunt, amplectuntur. Ita soli Russi consecuti fuerunt id, quod nullum aliud Imperium per totum orbem terrarum, nimirum absolutam concordiam in suâ religione. §. 3. Omnibus Russis sub capitis supplicio interdictum est, ne peregrinentur, aut fines imperit egrediantur. Nam Imperator non vult suos subditos peregrinis moribus imbui: hinc solam Russiam existimant esse Paradisum, neque extra eam ullos potentes dominos reperiri. Atque haec tria sunt suprema arcana Imperii Ruffici. XI. Religioni Graecae sunt addicti. §. 1. Hinc solos Graecos & Russos putant esse veros Christianos, reliquos autem omnes Apostatas: sed inprimis Papam Romanum, ac Ecclesiam Latinam immenso odio proseqvuntur.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
