# Orbis politicus 39-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/39-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/39-3

Elephantorum vicit, & ab iis postea aliquoties victus, cùm nec eloquentia Cyncae Senatum, nec pecunia Fabricium aut Curium corrumpere potuisset, Italiâ pulsus, & paulò post in Graeciâ occisus fuit. VIII. Punicum primum, quod Romani contra Carthaginenses totis viginti tribus annis pro Sicilia gesserunt, in quo post varias clades Marcus Attilius Regnis a Carthaginensibus captus, & miserè excarnificatus: Carthaginenses verò ad Insulas Aegates victi, & omnibus inter Italiam & Africam insulis spoliati sunt. IX. Punicum secundum, cujus occasio fuit Saguntus, ab Hannibale deleta, in quo Hannibal Romanos quatuor ingentibus praeliis ad Ticinum, ad Trebiam, ad Thrasymenum, & ad Cannas profligavit. Romanam tamen rem Fab.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
