Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 40-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens lapidum ac statuarum numerus, &expressi Marmoribus Priscorum Romanorum vultus, tacitam spectantibus venerationem &horrorem incutiunt. Imprimis Roma post tot seculorum lapsus, antiquam in ruderibus Majestatem conservat, ut vel illius videndi studio, ex universo Occidente peregrini Italiam fraequentent. Sed aedificia plerumque à cultu Germaniae &Galliae recedunt. Penestra rarò vitreae, plerumque Carbasus, aut inuncta oleo charta lumini obtenditur. Hospitia privata, ut plurimùm sordida &egena, quemadmodum Italorum genio conveniunt, ita peregrinus lautiùs vivere assvetos, haud rarò destituunt. Incolae. Itali in amorem atque odium nimii: semel offensi implacabiliter irascuntur, nec ultionis animum nisi cum vitâ deponunt: Levi joco, &innexio saepè verbulo offensi, quod tristissimum, amicitiam simulant, &non aliâ arte impuniùs nocent, quàm specie amicitiae, ut multi antè se periisse intelligant, quàm hostes noverint. Nictus, Oculos, gerium, (adeò non sola verba inter eos noxia sunt) in suspiciones &crimen detorquent, ut illis gentibus, quae remissiori MNI. animo gle animo sunt &candidiore, periculosum sit in Italiâ versari.