Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 42-3
Unproofread scanNot analysed yet
Spartacium, sive Gladiatorium, in quo Spurtacus gladiatores &servos armavit, &tandem cum suis ad desperationem adactus est. XXII. Sertorianum, quod Sertorius, i Syllâ proscriptus, in Hispaniâ suscitavit, &multis fortiter feliciterque gestis tandem perfidè à suis in coenâ interfectus periit. Haec fuerunt praecipua bella Externa. Seqvuntur jam Civilia, sive interna. I. Marsicam sive Italicum, quod Itali pro jure civitatis contra Romanes gefferunt, &in quo tandem debellati sunt. II. Marianum, ortum propter imperium belli Mithridaetici inter Syllam &Marium, in quo Sylla Romam occupavit; Martus, ex Mintuensi carcere elapsus, eam recepit, &horrendas caedes cum Sylla in Urbe patravit. Tandem Sylla praevaluit, ac caedibus &proscriptione in adversarios immaniter saeviit. III. Caetilinarium, in quo Catilina, qui contra Remp. conjuraverat, a Cicer one Cosule urbe pulsus, à C. Antonio victus, caesusque in praelio fuit. IN. Rompejanum, in quo Cn.