# Orbis politicus 42-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/42-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/42-3

Spartacium, sive Gladiatorium, in quo Spurtacus gladiatores & servos armavit, & tandem cum suis ad desperationem adactus est. XXII. Sertorianum, quod Sertorius, i Syllâ proscriptus, in Hispaniâ suscitavit, & multis fortiter feliciterque gestis tandem perfidè à suis in coenâ interfectus periit. Haec fuerunt praecipua bella Externa. Seqvuntur jam Civilia, sive interna. I. Marsicam sive Italicum, quod Itali pro jure civitatis contra Romanes gefferunt, & in quo tandem debellati sunt. II. Marianum, ortum propter imperium belli Mithridaetici inter Syllam & Marium, in quo Sylla Romam occupavit; Martus, ex Mintuensi carcere elapsus, eam recepit, & horrendas caedes cum Sylla in Urbe patravit. Tandem Sylla praevaluit, ac caedibus & proscriptione in adversarios immaniter saeviit. III. Caetilinarium, in quo Catilina, qui contra Remp. conjuraverat, a Cicer one Cosule urbe pulsus, à C. Antonio victus, caesusque in praelio fuit. IN. Rompejanum, in quo Cn.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
