Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 44-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tiberium privignum Successorem declarare coactus fuit, &cum ejus facti poenitentiâ ductus Agrippam, nepotem suum, ab exilio revocare meditaretur, detecto illo consilio, ab Uxore Liviâ veneno necatus fuit. III. Tiberius, simulator &dissimulator maximus, cùm Germanicum fratris sui filium, amplissimae spei juvenem, cum totâ familiâ nefariè necasset, &asperrimam tyrannidem in omnes exercuisset, Capren ebrietati, libidini, crudelitati indulgens, oppresso Sejano, in extremâ senectâ pulvino à Macrone suffocatus, summâ populi laetitiâ periit. Caligula, prodigalitate &immaniIV. te plusquam monstrosâ eqvum suum Consulem Romanum designat, &perpetratis ingentibus sceleribus, conspiratione militum interficitur. Anno 41. V. Claudius, homo stolidus, non tamen omninò pessimus, multa moderatè &feliciter, multa stultè &crudeliter agit, Uxorem Messalinam impudicissimam, quae ipso vivo alii nubere ausa fuerat, interficit, &ductâ Agrippinâ, ab eâdem veneno tollitur. Anno 54. VI. Nero primo quinquennio optimus, postea pessimus, Caligulam imitatur, matrem Agrippinam, praeceptorem Semecam, &optimum quemque interficit: tandem, rebellantibus passim exercitibus, se ipsum jugulat. VIII. Sulpitius Galba ob avaritiam occiditur à militibus. Iterum anno 68.