# Orbis politicus 44-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/44-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/44-3

Tiberium privignum Successorem declarare coactus fuit, & cum ejus facti poenitentiâ ductus Agrippam, nepotem suum, ab exilio revocare meditaretur, detecto illo consilio, ab Uxore Liviâ veneno necatus fuit. III. Tiberius, simulator & dissimulator maximus, cùm Germanicum fratris sui filium, amplissimae spei juvenem, cum totâ familiâ nefariè necasset, & asperrimam tyrannidem in omnes exercuisset, Capren ebrietati, libidini, crudelitati indulgens, oppresso Sejano, in extremâ senectâ pulvino à Macrone suffocatus, summâ populi laetitiâ periit. Caligula, prodigalitate & immaniIV. te plusquam monstrosâ eqvum suum Consulem Romanum designat, & perpetratis ingentibus sceleribus, conspiratione militum interficitur. Anno 41. V. Claudius, homo stolidus, non tamen omninò pessimus, multa moderatè & feliciter, multa stultè & crudeliter agit, Uxorem Messalinam impudicissimam, quae ipso vivo alii nubere ausa fuerat, interficit, & ductâ Agrippinâ, ab eâdem veneno tollitur. Anno 54. VI. Nero primo quinquennio optimus, postea pessimus, Caligulam imitatur, matrem Agrippinam, praeceptorem Semecam, & optimum quemque interficit: tandem, rebellantibus passim exercitibus, se ipsum jugulat. VIII. Sulpitius Galba ob avaritiam occiditur à militibus. Iterum anno 68.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
