Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 45-5
Unproofread scanNot analysed yet
Incolae. Sicaeli ingenio subtili &amoeno sunt, singulari facundiâ, &ferè in Loquacitatem degenerante. Animo suspicioso atque in vido, unde illud, Incidia Siculi. Multùm Neapolitanis, quibus proximi, similes. Divisio. Sicilia hodiè dividitur in eres valles in vallem Demona, quae Pelorum Promontorium, vallem Neeri, quae Pachynum, &Mazarae, quae Lilybaeum spectant. Metropolis Panormum, vel Panormus, nunc Palermo, sedes Proregis: Messana, Syracusae, nunc Saragusa; Catana, &memorabilis caede Gallorum, sive Vesperis Siculis, Sperlinga. In universum urbes ac oppida centum septuaginta complectitur. Minores sunt Elba sub Ducatu Florentino, ubi Cosmopolis. Mons Christi rupes potiùs, quàm Infula. Ischia è regione Neapolis. Capreae sive Caprie infamis successu Tiberii, Lipara perpetuis ignibus scatent. Dalmatia. E regione Italiae, secus mare Hadriaticum, Illyricum jacet, regio vasta, &in totum barbara. Incolae. Incolae sunt ex diversis gentibus, sed in universum Slavoni. Divisio. Dividitur in IV. Provincias, Sclasoniam, Croatiam, Bosniam, &Dalmatiam. ScasoS Iaconia, sive Windischlande, inter Dravum ac Savum amnes sita, ubi Gadiska, Copranitz, Zagrabria seu Sagrabiz. Croati, ubi Sisac, &Wihitich; Bosnia, ubi Jaitra, Varbosenia &Athy. Dalmatia, ubi Comitatus Jadera, ubi Zata, Sebenico, Spalato, &Reipublicae nomine insignis Ragusa.