# Orbis politicus 46

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE IMFERIO RUSSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/46

Dux ipsorum Generalis erat quidam Hermannus Schein, qui suâ superbiâ tantae cladi causam praebuit, ac propterea pertinacibus odiis à Russis ad supplicium postulatus fuit: quanquam Patriacha & ipse Imperator eum eripere conarentur; tamen capite fuit mulctatus, & filius ipsius scuticis in mortem flagellatus. Sed in fatali illâ & nuperâ Poloniae confusione, denuò Russi Smolens ko obsederunt, ac non illam modò, verum totam Rußiam nigram ac magnam partem Lithuaniae occuparunt, atque hactenus bellum contra Polones continuant. X. Russia gravißimè fuit perturbata à Pleudo-Demetriis. §. 1. Longa est Historia, longae ambages: summa huc redit. Quidam Impostor à Iesuiris Polonis subornatus & instructus fingebat se esse Demetrium, Johannis Basilidis filium, qui Demetrius in infantiâ dudum fuerat occcisus. Tanto artificio haec fabula fuit peracta, ut hic falsus Demetrius A. C. 1604. Imperator Russorum fuerit coronatus, adjutus copiis Polonorum & filia Palatini Sendomiriensis inuxorem ductâ; sed cum hic Demetrius a Russorum moribus & religione Graecâ se alienum ostenderet, Russi fraude deprehensâ, impetu in aulam facto, ipsum obtruncarunt. Mox alius atque alius Demetrius emersit, ac toties occisus Demetrius semper à mortuis quasi resurgebat. Ita Russi capite destituti, facti fuerunt praeda Tartarorum, Polonorum & Suecorum. Nam Poloni expugnata urbe Muscoce, infinitas divitias & inaestimabiles thesauros priscorum Ducum in praedam suam converterunt; ita quidem ut prae nimia copia margaritas immensi pretii loco plumbeorum globorum ex sclopetis suis exploderent.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
