Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 47
Unproofread scanNot analysed yet
Rigsis inter se difcordes, alii creaverunt Magnum Ducem Madislaum Poloniae, alii Carolum Sueciae Principes: sed haec omnia augebant mala Russiae, donec tandem quidam ex infimâ plebe nomine Zacharias Lippenovv, lanius, habitans in Septentrionali provinciâ, quae vocatur Quina, progressus in medium dixit: perire Rußiam, creandum esse Ducem ex Rußica nobilitate, &aerarium fido quaestori committendum. Hujus hominis ductu Rußi statim decreverunt omnes exteros expellere &indigenam Principem eligere. Zacharias factus Dux Exercitus &Quaestor. Polonos Moscoviâ ejecit &Magnum Ducem elegit MICHAELEM Fedorovvitz, qui brevi tempore Russiam restituit, &cum Suecis ac Polonis pacem inivit, cujus hodiè filius ALEXIUS Michalovvitz Russorum imperio potitur. XI. Frustra aliquoties conati sunt Mercatores per Moscoviam &Persiam, terrestri itinere, in Indiam commercia exercere. §. 1. Consilium hoc jam sesquiseculo fuit agitatum, ut commercia aromatum &aliarum mercium Indiae Orientalis, Lusitanis eriperentur, qui longa &periculosâ Africae circumnavigatione soli illas divitias occupabant.