# Orbis politicus 47

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE IMFERIO RUSSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/47

Rigsis inter se difcordes, alii creaverunt Magnum Ducem Madislaum Poloniae, alii Carolum Sueciae Principes: sed haec omnia augebant mala Russiae, donec tandem quidam ex infimâ plebe nomine Zacharias Lippenovv, lanius, habitans in Septentrionali provinciâ, quae vocatur Quina, progressus in medium dixit: perire Rußiam, creandum esse Ducem ex Rußica nobilitate, & aerarium fido quaestori committendum. Hujus hominis ductu Rußi statim decreverunt omnes exteros expellere & indigenam Principem eligere. Zacharias factus Dux Exercitus & Quaestor. Polonos Moscoviâ ejecit & Magnum Ducem elegit MICHAELEM Fedorovvitz, qui brevi tempore Russiam restituit, & cum Suecis ac Polonis pacem inivit, cujus hodiè filius ALEXIUS Michalovvitz Russorum imperio potitur. XI. Frustra aliquoties conati sunt Mercatores per Moscoviam & Persiam, terrestri itinere, in Indiam commercia exercere. §. 1. Consilium hoc jam sesquiseculo fuit agitatum, ut commercia aromatum & aliarum mercium Indiae Orientalis, Lusitanis eriperentur, qui longa & periculosâ Africae circumnavigatione soli illas divitias occupabant.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
