Latin
NEOBURGICUS
Georg Horn, Orbis politicus 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Superioris Saxoniae sunt Veimar, Aldenburg, Gotha, Coburg, Naumburg, Lausnitz Axonia Superior dividitur in plures extra Electoratum Ducatûs, quibus post obitum Joh. Georgii I. Electoris accesserunt Naumburg &pars Lusatiae. . Ducatus Weimar transfertur ad lineam Ernestinam. De linea Albertina &Ernest. nam suprà in Electoratu Saxoniae actum fuit. Haec translatio facta fuit in bello Smalcaldico à Carolo V. cùm captus esset Iob. Fridericus, A. 1547. Is cùm se abdicare Electoratu &Saxonia cogeretur, filii ejus in Thuringiâ Ducatum Weimariensem acceperunt: unde descendit linea SaxoWeimariensis. Weimar olim Comitatus fuit, cujus Comes Hermannus A. 1342. à Friderico, Landgravio Thuringiae, quem contemtim Fritz appellaverat, Comitatu exutus fuit. II. Vinarienses in solidum renunciant Electoratui. Joh. Fridericus post mortem Mauritas Electoratum reperiit: sed postea transactione cum Augusto initâ pro se &successoribus suis, quamdiu superstes foret linea Albertana, renunciavit. Idem A. 1555. Academiam Ienensem fundavit. III. Grimmenstein solo aequatur. Causa fuit bellum Gothanum, excitatum à Joh. Friderico II. Duce Vinariensi, svasu Wilhelmi Grumbachii, &aliorum Imperiô rebellium: unde proscriptus ab Imp. Maximili. ano II. &Gothae obsessus fuit; quâ captâ, arx 1. expugnabilis Grimmenstem fundito diruta fuit. N. AVinariensibus descendunt Duces Altenburgi &Gothae. Inter Altenburgicos Duces &Gothanos lis est de praecedentiâ. Dux Gothanus hodiè est Ernestus, qui Principatum eintione admodum dilatat, &arcem Gothanam à fundamentis instauravit, ac pro Grimmenstem appellavit Fridenstein Saxoniae Inferioris est Bruns vicensis, Luneburgensis, Meklenburb. Lauenburg. Pomeran. Holsatiae.