# Orbis politicus 51-2

Georg Horn, Orbis politicus, DE REGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/51-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/51-2

Est autem inter Gallos & Hispanos contrarietas quaedam naturalis, ita ut omnia habeant contraria, neque minor sit disparitas inter duas illas nationes, quàm inter aquam & ignem: ut peculiari libello illa Gallorum ac Hispanorum repugnantia fuit descripta. Ita nunquam potest se movere alterutra natio, quin statim altera sit in armis, ac sese consiliis ipsius opponat. VI. Contilia & Actiones Hispanorum sunt lenta & tarda. §. 1. Hispani cùm sint temperamento melancholico & atrâ bile abundent, hinc omnes ipsorum actiones & consilia tarditatem & nimiam gravitatem repraesentant, ita ut plerumque occasiones rerum gerendarum praetermittant, dum momenta rerum nimiâ scrupulositate expendunt. Sunt potiùs Fabii, quàm Marcelli, cunctatores, quàm festinantes. Hinc tanta inter ipsos & Gallos est naturarum contrarietas. Cum Galli in omnibus actionibus sint praecipites ac festinabundi, qui furore potius & impetu, quàm consilio & ratione res suas administrant. Quapropter Gallorum locitatem Hispani suâ constantia frangunt, non secus ac rapida flumina rupibus franguntur. Quanquam igitur Galli plerumque superiores sint bello, tamen consilio & morâ Hispanorum fructum victoriarum ferè amiserunt, ac in contractibus pacis plerumque inferiores deprehenduntur. XII. Hispani affectarunt Monarchiam quintam. Causa fuit inusitatum illud incrementum gris - - - - Hispaniae per Americae detecti enim praeterea fortuna certatim amplissima Regna & potentissimos populos illorum Imperio adderet.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
