# Orbis politicus 51

Georg Horn, Orbis politicus, DE REGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/51

antae fuit, potentiae, ut omnibus marium peritis vocata fuerit INVINCIBILIS: quippe quae Mus - - - lieri sirialveis complectebatur, cui sese pari cum numero conjungere debebat Dux Parma, Belgii Gubernator. Sed omnis ille apparatus intra paucos dies à Belgis & Anglis fuit dissipatus; ita, ut vix paucae naves in Hispaniam fractae ac lacerae remearint. Neque minor apparatus fuit Anno 1640. cum Hispanica classis denuò fretum Anglicum ingressa, paucis diebus virtute Martini TROMPII (cujus memoria in benedictione) Archithalassi, aperto praelio fuit deleta; ita, ut mare Germanicum Hispanorum fortunae semper fuerit infestum. I. Regnum Hispaniae debilitatum fuit à Belgis & Portugallis. §. 1. Nulla potentia humana resistere potuisset Hispanicae magnitudini, quò minus totum orbem terrarum suo Imperio complecteretur, si Belgicas provincias eâ cum mansvetudine regere potuissent, ne se illorum imperio subduceret. Quae enim vis resistere potuisset, si Belgicae classes pro Hispanis in Septentrionem pugnassent? Sed Deus pertaesus Superbiae Hispanicae PHILIPPUM II. turpiter, errare ac contra omnes regulas politicas peccare passo fuit, ut existimaret Belgarum libertatem terrore edictorum ac suppliciis posse infringi: tàm infelici successu, ut, cùm Belgae viderent, Hispanos absolutam dominationem velle introducere, desperatâ audaciâ, ipsi exiguis virib. scil animo pro libertate in mortem obfirmato sese opposuerint, ac bella octoginta annoorn. 2. ruspanis confessionem su i erroris, ac ipsos hanc regulam docuerint: Liberis gentibus liberè esse imperandum. §. 2. A. C. 1640.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
