Latin
52
Georg Horn, Orbis politicus 52-4
Unproofread scanNot analysed yet
Huc pertinent Ditmarsia, ubi Meldorf. &Londen, &Stormaria, ubi Hamborg. Fionia sive Funen, ubi Ottonia, sive Odemsee, Nyborg, &Middelfar. Ad Fioniam pertinent nonaginta parvae Insulae, quarum praecipuae Lalanat, sive Langelandi, Falstria, sive Falster, &Femeren. Sialandia, sive Selandia, ubi Metropolis Regni Coppenhagen, cui adjacet insula Amacher. Batavorum colonia, dein Elsenoer cum Castello Cronenborg, Roskildia, Regum Priscorum sepulturâ insignis, &andia sive Schonen, sub quâ Hallandia, &Bleking: Urbes Lunden, &Malmuyen aliis Elbogen. Huc pertinebant Insulae Bornholm, &Gotlandi. quas Sveci Danis eripuerunt. Nor Gegia. Vastum Norvegiae Regnum est, sed Saxosum, Sylvestre, Sterile, ac rarò habitatum. Nullibi commodiora navibus struendis ligna reperiuntur. Piscatura quoque uberrima, atque hae Norvegorum opes. Atroces hyemes apud illos, &plerumque incautis infestae. Torpens nullo penè scusu vitalia occupat, &emorientibus membris decidunt coccontactae frigore partes, antequam sentias: sed incolis promtum contra eam perniciem remedium: Nilibus &acerrimo frigore morientem carnem perfricant, donec doloris sensus revertatur. Incolae, Rari per Norvegiam incolae Venationibus &piscaturâ vitam tolerant. Gens inops &Geneficiis infamis.