# Orbis politicus 55-3

Georg Horn, Orbis politicus, HISTORIA NOVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/55-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/55-3

Eadem Johannis filii ipsius fortuna, quem Sveci perpetuis bellis exercuerunt, sed imprimis memorabilis est infelix ejus contra Dirmarisos expeditio, in quâ à paucis rusticis validissimus exercitus miserabili Nobilitatis strage profligatus fuit. Huic successit Anno 1513. Christianus II quo majorem Tyrannum Septentrio nunquam vidit, qui regno Specia recuperato, contra fidem datam, horribili caede in quos vis grassatus; eâ immanitate Danorum pariter, & Svecorum animos ita exacerbavit, ut tribus regnis dejectum, ad perpetuos insuper carceres condemnarint, in quibus per Giginti septem annos miserabilem vitam traxit. In ejus locum ordines suffecerunt Fridericum I. Holsatiae Ducem, qui Lutheri Doctrinam publicè recipi jussit. Quô defunctô, cùm mhil non molirentur amici Christiant II. quo eum praestituerent; Haffnia arctissimè obsessa, tamen omnes eorum conatus irriti fuêre, & Regnum Christierno III. Friderici silio, mansit, qui Princeps laudatissimus fuit. Ei successit A. 1559. Fridericus II. qui & Ditmarsiam hactenus insuperabilem domuit, & septennale, idque gravissimum, cum Erico, Sveciae Rege, bellum gessit. Ejus filius Christianus IV. Anno 1585. puer decennis ad regnum pervenit, maximis contra SGecos & Imperatorem bellis celebris. A. 1648. Cui nuper filius Fridericas III. successit, qui hodieque regnat, & regnum haereditarium fecit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
