# Orbis politicus 55

Georg Horn, Orbis politicus, DE REGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/55

Sed omnia haec consilia successu caruerunt, ac tantum abest, ut Hispania Monarchiam Europae consequeretur, ut potius plerique Reges & Principes sese quàm acerrimè opposuerint huic Hispanorum ambitioni, praesertim à quo tempore Cardinalis Richelius Gallorum potentiam administravit, cujus etiam industriâ Lusitani defecerunt, ita ut nunc Hispania, intestino ac domestico hoste laborans, & immensis cladibus fracta atque imminuta, aegrè praesentem suum statum tueri possit, & consilia Monarchiae consequendae deponere cogatur. §. 2. Praetextus consequendae hujus Monarchiae erat defensio & propagatio religionis Catholicae, cujus se supremum Protectorem Rex Hispaniae venditabat, & Haereticarum, ut vocantur, exstirpatio. Nam his duabus rationibus Hispani omnes suas ambitiones pallia re fuerunt soliti, quod non studio potentiae amplificandae, sed pro defensione Ecclesiae Romano Catholicae, & ad exstinguendas haereses, bellum sacrum gererent. Sed haec pia franadeò fuit deprehensa ab ipsis Catholicis, ut hodiè non nisi cum ludibrio illa uti possint. VIII. Hispania laborat inopiâ Pecuniae & hominum. §. 1. O. anquam Hispania auro & argento Americano totum orbem impleverit, ipsa tamen adeò est exhausta, ut vix aliâ monetâ, quàm cuprea utatur; ac praesertim Belgae, cùm bellum Hispanicum duraret, moneta cupres ingenti numero clam illatâ, aurum & argentum Hispanicum ad sese transtulerunt. Ita ut mirabili quodam modo Hispania inter infinitas opes semper sit inops ac bulimiâ laboret, & nunquam satiari possit opibus, quas ex America advehit, immensis. §. 2. Nec minor hominum est indigentia.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
