Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
Johannes praematurâ morte sublatus, cùm prolem nullam suscepisset, alternationem illani; quae hactenus multorum in Sveciâ malorum causa fuerat, sustulit. Quippe duae antehac familiae Erici &Sverchalternis regnaverant. Anno 1250. Waldemarus urbemcto. holmum condidit. Anno 1252. Birgerus bello contra Moscovitas inclytus, domi ob fraterna dissidia infelix. quos in turrim conjectos fame necavit. Anno 1319. Magnus Smech Norvegiâ quoque potitus, cùm totum sese libidinibus daret, adjutore &authore omnium scelerum uxore Blanca, quae proprium filium Ericum veneno necaverat, ab altero filio Haquino in carcerem conjectus, moxque dimissus ad WIdimarum, Daniae Regem, confugit, ac c jugii inter filiam ejus Margaretham Semira midem &Haquinum auctor fuit. Ex quo secuta trium regnorum Septentrionalium conjunctio, sicut suprà de Margaretha di imus. Inde eosdem Svecia, quos &Dania Reges habuit, usque ad Annum Christi -40. Quo Sveci externorum imperiorum pertaesi, designarunt Carolum Canuti, eumque Regem elegerunt.