# Orbis politicus 59-2

Georg Horn, Orbis politicus, JULICH, CLEVE, BERG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/59-2

JULICH, CLEVE, BERG. ulia; Clivia, Berga, Ducatus fiunt. Uliae 1359. à Carolo IV. in Comitiis Metensibus. Clivia à Sigismundo in Concilio Constantiensi. Berga à Wencestas. Varii praetendunt in hos Ducatis. 1. A Nno 1609. mortuus fuit Iob. Wilhelmus Dux Iuliae, Claviae, Mont. Comes Marca, & Rabensb. Dominus in Ravonstein, ultimus suae familiae. Quapropter varii Principes successionem illorum Ducatuum praetendebant, quales fuerunt Brandeburgicus, Neoburgicus, Saxo, Bipontinus, Burggravio, & praeter hos Imp. Rudolphus, qui Ducatûs hos, quòd essent seudum Imperii masculinum, ad Imperium devolutos dicebat, misto pro pipterea cum Exercitu Leotoldo, Archi-Duce Austriae. 2. Quibus autem rationibus & argumentis singulorum praetensiones fundatae fuerint, prolixè commemorat Continuat. Thuan. l. 2. summa est: Brandeburgicus nitebatur eò fundamentô, quòd ex Leonora sorore Joh. Wilhelmi, majore natu, ortus esset. Neoburgicus, quòd ex sorore Anna, minore quidem natu, sed adhuc superstite natus. Saxo praetendebat antiquas donationes & pacta. 3. Tandem Brandeburg. & Neoburg.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
