Latin
PRUSSIA
Georg Horn, Orbis politicus 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
Osiandrismus initiò fuit factio Ecclesiasticia, ita dicta ab Andreâ Osiandrô, Theologô: deinde extremâ aetate Alberti transiit in factionem Politicam, cujus capita erant Paulus Scalichius, Ioh. Funccius, Horstius, Snellius &Steinbachius. Desiit A. 1566. Thuan. I. 39. III. Duces Prußiae novis privilegiis ornantur. Anno 1569. Sigismundus Augustus in Comitiis Lublinens. sancivit, i. Ut omnes Prussi confessionem Augustanam sequerentur. 2. Ne ad Regem, nisi in casibus reservatis, provocetur. Thuan. I. 46. IV. Alberto Friderico Curator datur Anno 1577. Causa fuit quòd Albertus Fridericus mente camptus esset: unde ei Curatodatus Georgius Fridericus, Marchio Brandeb. à Stephano R. Polon. Thuan. l. 65. ITALIA. I. Principes &Civitates Italiae subsunt Imperio. QUanquam enim exemtionem praetendant ex Constitutione Frid. I. de pace Constantiae, ac titulô entionis: tamen reverâ Imperio subesse debent Venetia, Mantua, Earma, Radenna, Mediolanum, Florentia, Pisa, Luca, Genua, Carpz. de I. R. c. 7. s. 6. Sed hodiè nullus Princeps aut Civitas Imperium reverâ agnoscit, praeter Duces Sabaudiae, Mantuae &Montisferrati, Parmae &Placentiae, &Modenae, Comitem Mirandulae, qui tamen &ipsi nihil ad onera conferunt. II. Ducatus sunt Sabaudia, Mantua, Ferraria, Parma &Placentia, Modena, Genua, Venetiae. Omittimus Mediolanum &alios Ducatus regni Neapolitani, tanquam Hispano subjectos, &titulares potius, quàm veros. SABAUDIA. I. Sabaudiam occupârunt Duces Saxoniae. I. A Nno 999. Berouldus, Hugonis Ducis A Saxon. filius, Ottonis III. Imp. fratris