# Orbis politicus 62-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62-3

Igitur Petrus Aragoniae Rex, ut innocentem Conradini sanguinem ulcisceretur, clandestinâ conspiratione cum Siculis initâ anno 1282. 30. Martii horâ tertiâ vespertinâ ad sonum campanae, omnes Galios duarum horarum spatio per totam Siciliam obtruncari jussit. Hae sunt famosae illae Vesperae Siculae, quae etiam proverbio locum dederunt. In hâc Laniena octo Gallorum millia interfecta, tantâ immanitate, ut etiam praegnantes ex Gallorum concubitu dissecarent, nè quid Gallici sanguinis in Siciliâ superesset; unicum tantùm repertum fuit oppidum Sperlinga, cui tantum facinus displicuit, & quod à caede Gallorum abstinuit. Unde portis ejus haec verba incisa: Quod Siculis placuit, antùm Sperlinga negavit. Hoc perpetratô facinore Petrus Aragoniae Rex totâ Siciliâ potitus fuit, & Carolum Caroli filium in freto Siculo cepit, qui etiam ultimo supplicio in ultionem Conradini destinatus fuit, & dies, quà decollaretur constituta, quae Paßioni Christi sacra esset solet. Cumque Carolus magnâ patientiâ mortem exspectaret, dicens, se laeto animo eâ die periturum, quâ tanta pro salute generis humani tulisset Jesus Christus, hâc ejus pietate ita permoti fuerunt hostes, ut dicerent: Ergò se & ipsi vitam propter Christum condonaturos. Ita dimissus Carolus Regnum Neapolitanum obtinuit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
