# Orbis politicus 63

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE REGNO GALLIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/63

II. DE REGNO GALLIAE CANON I. Regnum Galliae fundavit Ludovicus XI. Oquimur de statu hodierno Regni Galliae, cujus prima fundamenta posuit Ludovicus XI. circa A. C. 1460. Ille enim primus dicitur misisse Reges Galliae hors de page, id est, absolutos Dominos eos fecisse. Quibus autem artibus hoc consecutus fuerit; prolixè Philippus Cominaeus commemorat: tribus enim quasi frenis infinita Regum Galliae potestas circumscribitur: Religione, à qua Christianissimi dicuntur: Iuris dictione, sive auctoritate Parlamentorum; & Politiam, sive decretis ac constitutionibus Regni. Sed haec omnia non impediunt, quò minus Rex Galliae pro arbitrio dominetur, ac suam voluntatem supremam legem constituat, nullâ habitâ ratione Parlamentorum, seu contradicant, sive consentiant, quae libertas, praesertim nostro seculo, enormiter invaluit. II. Foeminae à succeßione Regni Galliae excluduntur Vulgò Lex Salicae producitur, per quam foeminae a regno excluduntur. Sed ejus legis adeò obscura & antiqua sunt vestigia, ut vix possit demonstrari, ac praesertim acerrimae controversiae de hujus Legis Salicae existentiâ ac auctoritate exortae fuerunt postmortem Philippi Pulchri, inter Philippum Valesium & Eduardum III. Regem Angliae.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
