# Orbis politicus 64-3

Georg Horn, Orbis politicus, PRUSSIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/64-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/64-3

hodieque Imperatorem agnoscunt Superiorem. Carpz. c. 7. s. 6. habentes Seßionem & Votum in Comitiis; sed ita, ut ab omnibus oneribus exemti sint, nisi quòd interdum contra Turcas aliquid auxilii mittant. IV. Dux Sabaudiae est vicarius Imper. perpetuus per Italiam. Quemadmodum per Germaniam Saxo & Palatinus, vacante Imperio, vicariatum exercent: ita per Italiam Dux Cabaudiae & Mantua de vicariatu inter se contendunt; sicut nuper post mortem Ferdinandi III. ubi tamen Sabaudo praelatus fuit Dux Mantuae. V. Praetendunt in Genevam, ditionem Bernensem, Montisferratum, Portugalliam, Cyprum & Jerusalem.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
