# Orbis politicus 64-5

Georg Horn, Orbis politicus, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/64-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/64-5

Commune illud vitium per interiorem regionem obtinet, ingens aquarum penuria, caetera omnia more Orienia lium, hospiria, peregrinandi ratio. Incolae. Persa, um hodiè mores longè caeteris Orientalibus cultiores sunt. Nihil iis totà Asia humanius, & à Turcica & Scyth. ca barbarie longe absunt. Apud eos demum virturi & humanitati locus est, ut cultissimis getibus vel praeferri, vel saltem conferri queant. sinprimis Festitu magnifico delectantur, sed in voluptates nimium quantum profusi sunt. Ingens ac inexplicabile inter eos ac Turca odium est, atque hinc aeternum bellum. Diversa Sacra in causa sunt, & quanquam utrique Mahumedem colant, diversas tamen sectas seqvuntur. Insigne ipsorum Tiara coloris rubri est, duodecim raenius ornata, unde à Turcis rubra capita vocantur. Dicisio. Tota Persia in has majores partes dividitur, in Crack, Aderbigham, Schirtam, Kilan, Corasan, Cusisi an, Farsi Kermon & Sig. Stan. Crack duplex est, Arabicae, in quâ sita est urbs Bagdad; & Persica sive Aghemica, ub est Metropolis totius Imperii Isfahan. Haec urbs in plano posita, montium aspectu 3. aut 4.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
