# Orbis politicus 64

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE REGNO GALLIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/64

Nam Editardus III. natus erat sorore Philippi Pulchri, & exstincta linea masculâ proximus sanguine ad successionem Regni Gallici haberi volebat. Opposuit se, tanquam externo Philippus Comes Valesius, qui ex serie masculâ collaterali Regum Galliae descendebat, ac provocavit ad Legem Salicam, quae sexum foemininum à successione coronae excluderet. Hinc inter Politicos acerrimè de illâ Lege fuit disputatum: cùm Angli negarent eam exstare, Galli ad eam provocarent, tanquam regni sui fundamentalem. Sed haec controversia gladio fuit decisa, & bello ducentorum ferè annorum. Successio & Regnum penes Valesios mansit, Angli nihil nisi titulum inanem retinuerunt. IIILi. II. Liga Sancta gravißimè turbavit Regnum Franciae. A. C. 1560. in Galliâ gravissimi motus exarserunt propter religionem, ac Regnum in duas factiones, partim Ecclesiasticas, Catholicos & Hugenottas, partim Politicas, Momorantios sive Condeos Vel Barbonios, & Guisios sive Lotharingios distractum fuit. Hinc atrocissima bella civilia: quibus intercessit feralis illa laniena, facta in nuptiis Henrici Regis Navarrae cum Margaretham, sorore CaroII IX. in quibus Anno 1572. die 24. Augusti, quae erat sacra Bartholomeo, omnes Hugenottae exitio & internecioni fuerunt destinati. Ab eo tempore coepit Liga Sancta, hoc est Sacra quaedam confoederatio Papa Romani, Regis Hispan. & Ducis Guisiae, pro religione Romano Catholicâ & haereticis exstirpandis. Atque hic erat praetextus. Occultior autem causa hujus Ligae erat translatio Regni Galliae à familiâ Valesia & Burboniâ ad Regem Hispaniae, vel familiam Lotharingiam, quae sele à Carolo M. descendere ferebat. N. Exstinctâ familiâ Valesia successerunt Burbonii. Ultimus ex familiâ Valesia fuit Henricus III. Rex G. illiae & Poloniae, Princeps toto Regno infelicissimus, & qui voluptatibus potiùs suis & otio, aliisque ineptiis, quàm regno conservando indulsit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
