Latin
OST-GOTHORUM
Georg Horn, Orbis politicus 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
OST-GOTHORUM. St- Gothi ex Pannoniâ profecti, debellato Odoacro, Rege Herulorum, Italiam occuparunt. Primus Ost-Gothorum in Italiâ Rex fuit Theodoricus, qui sedem novi Regni ex urbe Româ Ravennam transtulit, Romam ipsam magnificè exornavit. Princeps laude dignissimus, nisi quòd Ariana impietate infectus fuit. Cumque Symmachum &Boethium, viros clarissimos, interfecisset, post octiduum, cùm ipsi appositum esset caput piscis, eô furore corruptus fuit, ut crederet id esset caput Symmachi, ultionem minantis, cujus innocentissimâ caede frustrà deploratâ, paulò pòst exspiravit. Dum autem in carcere Ticini detinetur Boethius, elegantissimum illum libellum de Consolatione Philosophica conscripsit. IN. Ost-Gothorum Rex fuit Vitiges, qui, Româ toto anno obsessâ, in oppugnatione ejus unà die triginta suorum millia amisit, &postquam octuagies novies certatum esset, obsidionem deserere coactus fuit. Contra hunc, jussu Justiniant Imper. bellum gessit famosus ille Bellisarius, à quo Vitiges, cùm Mediolanum, caesis trecentis. millibus, expugnâsset, captus, &Constantinopoli triumphatus fuit. Ita Confractae Goll. Gothorum in Italiâ vires, quas utcunque restituit Totilas, bellicosissimus ipsorum Rex, a quo Roma post ingentem famem bis expugnata.