# Orbis politicus 65-3

Georg Horn, Orbis politicus, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/65-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/65-3

leucarum spatio fruitur, ab unô enim latere, ad Noti & Africi flatum, monte DenaGena, versus Masanderan, Beilaci, & Periam circumdata quinque milliarium Germanicorum ambitu civitas integra cum suburbiis. Alluitur ad Africum & Notum amplo flumine Senderad, ex collibus Demavend diversis manante rivulis. Hujus urbis moenia sunt duntaxat terrea, infra sex cubitorum, supra in apice unius dersitate, lunatis propugnaculis, lapidibus sole tostis decorata. Fossae ruinam minantur, sic ut singulis anni temporibus siccis pedibus vadari possint. Bis à Tamerlaxo, tertio Res hic, a Chotra, quod civium & aedi ficiorum mirum in modum inopem illam reddidit. Verùm sub Schach Ismaele, hujus nominis primi, & Schach Abbasi Imperio primum vigorem resumsit, sedes magni Sophi, sive Imperatoris Persarum, facta. Inde Jesd, Kom, Kazbin, sedes aliquandiu Regis Persiae; Hamadan, Hulc. in & Rey. Aderbi glan, ubi Tabriz, vulgò Tauris antiqua, Regum Persiae sedes, & urbs longè famosissima: deinde Ardecyl, ex quâ urbe originem ducunt Imperatores Sophiani. Schirban veteris Media praecipua pars, in quâ Metropolis Schamachi, vulgò corruptè Summachia Bakure porta celebris, unde mare Caspium etiam appellatur mare de Bakii, Derbent sivè Temir capi, sive Bahel-Abuub, id est porta portarum, & porta ferrea. Haurbs claustrum totius Persiae, versus Septentrionem inexpugnabile est, quam natura opposuit tot barbaris in Septentrione gentilibus, ne aliâ viâ, nisi per hanc portam, ullo modo in Persiam possint irrumpere. Perpetui enim montes atque horrendae sylvae inter Pontum Euxinum & Mare Caspium jacent, vix via dimidii milliaris ad Derbent datur, per quam transiri in alterutram regionem possit. Illa via urbe Derbent ac portis ac repagulis ferreis obstructa est, ut non nisi bonâ cum gratiâ civium nullae copiae penetrare possint. Kilan ubi Serabad, Sescht & Kesker, Chorasan, maxima totius Persiae Regio, cujus Metropolis Mesched, & in quâ urbe sepulchra Sophorum sunt, deinde Thus, Tabar. Herad, Marosoo, Nisabur, Mazandaran.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
