Latin
II. DE REGNO GALLIAE
Georg Horn, Orbis politicus 66
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter Franciscus Dux Guisius apud Nobilitatem &plebem gratiosus, contemta Regis socordiâ, ausus fuit Coronam sperare atque appetere; pulso ex urbe Parisiorum ipso Heurico, ac urbe Regiâ occupatâ. Henricus tùm demùm velut ex profundo somno excitatus agi de suâ vitâ ac Coronâ deprehendit. Quapropter cùm leonina pellis non sufficeret, induit vulpinam, &Comitia Regni apud Blesas celebravit, ubi etiam Dux Guisius datâ prius &acceptâ fide, comparuit. Sed Rex decreverat illum occidere, idque per aliquos in eam rem constitutos peractum fuit, ac ante ipsas cubilis regii fores repentè confossus fuit Guisius, cujus jam interfecti faciem Rex Henricus pede calcavit, memorabili vindictae divinae exemplo: Eodem enim modo Dux Guisius calcaverat faciem interfecti Admiralis Colignis Anno 1572. Alterâ die frater Guisii, qui erat Cardinalis, jussu Regis strangulatus fuit, &cadavera horum duorum fratrum in multas partes dissecta, ac flammis abolita fuerunt. §. 2. Hâc Guisiorum caede auditâ Parisiis, immane dictu, quantum exarserit furor Ligistarum, qui palàm in templis jurabant, sese mortem Guisiorum quam acerrimè ulturos, neque Henricum III. pro Rege amplius agnituros. Qua etiam paulò pòst a quodam Monacho, Jacobo Clementa, in suis castris cultro fuit confossus. Factum hoc Anno 1589. Ita familia Valesia in hoc Henrico III. fuit exstincta. §. 3. Statim ab exercitu proclamatus fuit Henricus Rex Navarrae, &caput familiae Burbonicae.