Latin
MANTUA
Georg Horn, Orbis politicus 66-3
Unproofread scanNot analysed yet
MANTUA. I. Ex Principatu Mathildis oriuntur varii Ducatus. R PRincipatus Mathildis sub Henric. IV. Imperatore per Italiam potentissimus fuit. Complectebatur Spolotum, Mantitam, RarParmam, Ferrariam, Atesten, &alia loca. Dictus Principatus Mathildis à Mathilde, Viduâ Bonifacii, qui duxit Guelphum, Ducem Bavariae, sed eum ignominiosè iterum expulit, quòd in castris Veneris parum se strenuum praestitisset. Haec Mathildis fuit intimae admissionis apud Papam Hildebrandum, sive Gregorium VII. Ideoque Papae Rom. plurima oppida, imprimis Ferrariam donavit. Ita ex ejus Principatu dominia Mantuae, Atestes, Ferrariae, Parmae, Mutinae, Rhegii, emerserunt.