Latin
II. DE REGNO GALLIAE
Georg Horn, Orbis politicus 68
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla enim onera tàm gravia imperari possunt Gallis, quae non insese suscipiant; atque hinc immensae illae opes, quibus Rex Galliae cunctos alios superat: quanquam omnia iterum annuo luxu, superbis &necessariis expensis ita atterantur, ut Regis aerarium semper ferè vacuum, &infinitis praetereà debitis oneratum sit. Culpa praecipua conjicitur in infinitum numerum Quaestorum, qui &Regem &populum emungunt: verùm haud rarò tanquam plenae spongia iterum exprimuntur: &quod iniquè attraxerunt, regurgitare coguntur. VI. Omnia Officia apud Gallos sunt venaliae. Idque inter turpissima vitia Gallorum Politici numerant. Thuanis. l. 132. VII. Galli Duellis domi sese atterunt. §. 1. Ob causas levissimas nobilissimae Familiae duello sese mutuò necant. Hinc tantum artis gladiatoriae pretium, quam non alio fine addiscunt, nisi ut sese vel offenside vel defensive mutuò confodiant. Neque ulla mors videtur generosior, quàm quae in tali congressu illicito subitur. Credibile est, malum genium cruenta sacrificia humana, quae Gentiles suis Diis offerebant, exortâ luce Christianae fidei, transformâsse in haec duella, ubi sese mutuò immolant, ac corpus vitâ, animam aeternâ salute, spoliant. .