Latin
MANTUA
Georg Horn, Orbis politicus 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Ob succeßionem familiae Nivernensis oritur bellum Mantuanum. Anno 1629. Mortuô Vincentio Ducatus Mantuae &Montisferrati venit ad Carolum, Ducem Nivernensem. Hic quia partibus Gallorum erat addictus, Rex Hisp. &Ferdin. II. Imper. eum possessione Mantuae excludere voluerunt. Hinc bellum Mantuanum A. 1629. de quô vid. Trutinam Stat. Europae discursu 7. Meter. lib. 47. Hujus belli Mantuani occasione, cùm Imp. copias suas ex Germaniâ in Italiam abduxisset, Rex Sveciae Pomeraniam occupavit. V. Inter Sabaudum &Mantuanum controvertitur de Montisferrato. Unde perpetuus belli metus inter Mantuanum &Sabaudum esse solet, quod erupit Anno 1612. 1614. &saepè ambiguis transactionibus compositum. Sed Car. V. pro Mantuano pronuntiavit, illudque judicium Maximil. II. &Ferdin. II. comprobârunt. VI. Mantuanus designatur Vicarius Imperii per Italiam. Anno 1624. Ferdin. II. Ducem Mantuae Vicarium Imperii per Italiam constituit, quod munus hactenus Sabaudo incumbebat.