# Orbis politicus 68-4

Georg Horn, Orbis politicus, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/68-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/68-4

Incolae magnam partem adhuc gentiles sunt, Daemones colunt, & multis in locis Veterem Pythagoraeorum superstitionem sequuntur: Animam de corpore in corpus transmigrare credunt, atque hinc brunia animantia ipsis in honore, carnibus abstinent, ac conjugia boum vaccarumque ingenti magnificentiâ celebrant. Brachnanes ipsorum Sacerdotes ac Religiosi sunt. Defuncti uxor, nisi perpetuam infamiam contrahere malit, sese simul vivam comburit. D. Ciso. Regna praecipua à singulis urbibus denominata sunt, Sam, Pegi, Malacca, Bengala, Grixa, Nor singa, Calecus, Gea, Decan, Gusurratte sive Cambaja. Reliquae regiones, quae immenso tractu inte: Gangen fluvium, hodiè Pangab, & fluvium Indum jacent, Indostan appellantur, sive Regnum magni Mogos, qui ex potentissimis totius Asiae Regibus est: Mogoles origine Tartan sunt. Nam Babur ex posteris Tamerlanis Mavvaranachera, sive Regionibus trans Oxum ab Usbekiis ejectus, Indiam occupavit circa annum Christi 1525. cujus posteri adhuc appelntur magni Megoles. Urbes praecipuae sunt Lalor, Citor, Delli & Agro Imperator. sedes. Sina, A Tartaria longo 400.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
